Várdai István beszéde a francia király elött

Ed.: Eckhardt Sándor: Várdai István beszéde a francia király elött. Egyetemes Philologiai Közlöny (Archivum Philologicum) LXII (1938) 101-104.

Ms: Paris, Bibliotheque Nationale Lat. 11414, 23-24vo.

Comm.: Várdai diákkori levelei: Lukcsics TSz 1929.

Sequitur harenga facta coram domino nostro francorum rege, Karolo VIImo huius nominis pro parte regis Hungariae Laudilao apud Turonis. Quod iamdiu supremis precibus et votis querebamus, serenissime princeps et christianissime rex, pro benignitate tua consecuti sumus, qui tuam mayestatem christianissimam maxima cum leticia et ardentissimo studio comptemplavij. Quid omnium maius, quid acceptius a te, christianissimo rege nobis expetendum erat, quam ut serenissimam virginem, filiam tuam Magdalenam regi nostro inclito coniugiam traderes? Habemus certe totum id, quod petebamus. Quippe divina clemencia diem providencie duos potentissimos reges evocat virtutis et dignitatis merito omnium regum facile principes, quibus genus, imperium, animi magnitudo, gloria equalia essent. Evocat, inquam, ut rem publicam Christianam restituerent, restitutam componerent, compositam perpetuis regerent imperiis. Quorum quidem nonnullaslaudes silentio preterire non fuit consilium. Extatque imprimis, quis adeo pectoris obscuri est rerumque ignarus omnium, cui christianissimi regis Karoli mayestatis splendor et gloria inaudita sint? Quis non admiretur pariter et obstupescat ipsius in agitando ingenium, in operando diligentiam in aggrediendo consilium, in efficiendo perseverantiam in perficiendo magnifficentiam, in exercitu ducendo sapientiam, in bello gerendo fortitudinem, in victoria mansuetudinem et misericordiam, in pace iusticiam et equitatem, que habundanti testimonio auxerunt patruum regnum magna virtute recuperactum fractis omnium viribus inimicorum tuorum, qui olim contempta etatis tue hoc regnum interceperant et tue dignitatis insidias moliebantur, non modo vetustatem dominationemquesustulisti, sed eciam tuum lacte propagasti imperium tuum et fecisti illud tranquillitatis \|fo 23 vo|\ et vite salutis portum magna laus maioribus tuis tam amplum, tam magnifficum peperisse imperium; non minor tua illud virtute fuisse consummatum esse. Illud fortune, hoc nisi virtuti tue tribuendum esse dixerim, nec tum illis industriam, nec tibi fortitudinem deffuisse dixerim. Sed quanto illorum opera miror, tante virtutis tua illustrior et quanto difficilius est tueri quam querere, tanto virtutum laudem esse maiorem, quibus in rebus non minus sapientiam tuam admiramur, quam humanitatem tuam colimus et pietatem. Omnibus enim, qui a tua mayestate metu belli deffecerant, indulcisti recte existimans indultum se debere, quitquid multi peccaverint. Et preterea iudicium, pietas, liberalitas ectiam iudicium tanta, ut tue benignitati benefacere ex consuetudine venerit, gaude igitu, rex Karole, et fruere tanto bono nosque vehementer gaudemus et tue mayestati gratulamur, quod tibi serenissimum principem, innocentissimum adolescentem Laudilaum regem nostrum coniunxisti tuo sublimari genere probitate et modestia parem, de cuius vetusta nobilitate silere nagis, quam pauca dicere, nec enim unius hore, sed et multorum dierum lugubracionem consumerem, dicam autem, quod eius proprium dici potest. Id ut primam per etatem sapere cepit, animadvertit illustrium maiorum suorum vestigia veluti quoddam legatum proculcari, imitari, non dubitans virtutem animi tanto esse clariorem, quanto qui illam exercet, clarior haberetur, cernas illas egregias corporis et animi dotes: Natura ingenuitas ad dignitates et amplitudinem quasu ad consummationem et perfectionem tocius vite degende studio et industria ita expoluit, ut quidquid diceret aut faceret non modo non esset reprehentione dignum sed ectiam admirationem habeat pariter et gloriam. Quod autem prematura ingenuitas teneris supervenerit annis, omnes scimus in iuvenili etate maturitatem sedere et cotidie videmus. Nec minus misericordiam et pietatem eius experti sumus in afflictos opem et protectionem, in oppressos gratitudinem, in benemeritos iusticiam et clemenciam, in omnes \|fo 24|\consilium et animi magnitudinem, ad cunctos rerum eventus non fortune succumbere, nec delicto obnoxium fore. Hec cum ita sint, quid modo utilius, quid subditis comodius, quam horum duorum potentissimorum regum coniunctio, quorum humerum salus publica fulcitur et quiescit? Hodie enim virgo Magdalena ex hoc parente veluti de sole luna radiens, regi Laudilauo copulatur, qui singulari in Deum pietate, morum sanctimonia, prudencia, severitate, mansuetudine, honestate et humanitate christianissime regine genitrici carissime probe resplandet. O fortunatum regem, qui tuo generi parem habiturus es coniugem! O felicem puellam, que tantum regem tuo habiturus es thalamo! Ornaris certe et quantum viro ornamenti est allatura sodalicia! (O) tempora nostra quibus tantorum regum prestina florescit affinitas! O felix coniugium, quo subditorum comoda, rerum incrementa, pax ecclesie, leticia orbis oritur, atque ut mea eo redeat unde profectum est, quod apprehandetum; hec dies quam fecit Deus, exultemus et letemur in ea! Hic dies inter alios quos in vita letissimos habuimus, celebrandus est, quo duo clarissima mundi luminaria unita universo populo christiano optima spe perlucent. Hodie duabus fidei columpnis fundamenta iactantur, quibus omnis procella hostilis frangitur. Hodie enim nostrorum quietis et tranquillitatis est inicium. Exultet fidele Christianorum genus sed audiat per reges ipsos mundo salutem allatam! Paveat gens inimica nobis atque illorum corda trepident! Letentur subditi nostri pacem, ocium et quietam longevam accepturi! Formident ostes fidei et suum repriment ferocem animum! Gaudeant orbis terrarum (!) quia dominus vere pius noster misericors et misereator graves gentis labores tanto regum federe finem calamitatum est daturus. Utinam dudum vel illustre precessisset coniugium! Non tantas cedes mortalium direptiones civitatum, strages regnorum nostra vidisset etas! Nec ego cum nostro humano sed divino agitari videam consilio. Incertus sum, fateor, regibus ne ipsis an mundo gratuler? Non sum nescius quanta mundo quanta ve rei publice christiane ventura essent \|fo 24vo|\ incrementa. Adhuc ipse letor quod tanta virtus et mayestas simul coniugatur an ut francia, hungaria, bohemia, austria hoc precio animis et voluntatibus strictius in dies vivantur. ceteras finem dicendi faciam, sed prius huic honorificentissimo coniugio propicium et faventem dominum Deum supplex adorans invocavero. Deus igitur omnipotens hanc felicissimam creationem matrimonii, hoc tam immensum gaudium, celeste donum sub diversis perpetuum, nostre vere christianissime mayestati efficiat gloriosum. Cui nos ectiam atque ectiam commendamus. Explicit harenga.